|
Stephanus miseratione divina Senonensis Archiepiscopus, universis præsentes
litteras inspecturis æternam in Domino, salutem. Licet cunctis justè
petentibus aperire teneamur viscera caritatis, erga illos tamen quos nobis
consanguinitatis unio copulavit, multa nimirùm principali contemplatione
movemur, qui caritativè, & ob remißione peccaminum pia
loca in honorem Dei, & SS. suorum, ac divini cultus augmentum fundare,
& ædificare de bonis suis propriis ordinaverunt. Cum igitur bonæ
memoriæ Dominus Hugo de Bovilla, quandam Dominus Milliaci, Domini
Regis Miles, & Cambellanus, noster consanguineus carißimus, dudùm
in sana existens memoria, suum fecerit, & ordinaverit testamentum, quo
inter cætera in ipso testamento contenta legavit 200. lib. paris.
ad emendam redditus pro quadam Capellania domus suæ de Farchevilla
dictæ nostræ Diœcesis fundata, ità quòd Capellanus
ejusdem Capellæ, qui pro tempore fuerit, qualibet die perpetuò,
unam missam celebrare teneatur: Dum tamen nos, aut successor noster, qui
esset pro tempore, vellemus consentire quòd collation seu præsentatio
ejudem Capellaniæ ad hæredes, & successores suos dicti
loci, tanquam ad veros fundatores, & Patronos ejusdem perpetuò
pertineat; alioquin legatum hujusmodi revocavit, sicut hæc omnia per
exhibitionem testamenti dicti defuncti nobis factum per nobilem virum consanguineum
nostrum Ioannem de Bovilla, Dominum Milliaci, Militem, & Cambellanum
Domini Regis Franciæ, ipsius defuncti filium certitudinaliter nobis
constat. Qui dicti Patris sui salutis animæ non immemor; sed ut verus
zelator, nolens quod per ipsius seu ejus hæredum (quod absit) negligentiam
vel defectum ipse Pater suus à tam sancto, & laudabili proposito
valeat defraudari, sed ipsum super hoc in quantum poterit cupiens in hac
parte ipsius voluntatem omnimodam adimplere, nobis humiliter, & cum
instantia supplicavit, quatenùs pro ipsius Patris sui remedio animæ,
ad laudem & honorem Dei, & Beatæ Virginis Mariæ matris
ejus, in fundatione, & ædificatione dictæ Capellæ
facienda in domo sua de Farchevilla antedicta, sub valore, conditione, modo,
& forma nominatis, superiùs expreßis, & à defuncto
Patre suo taliter ordinatis, pro qua certos redditus assederat, & admortizarat,
nostrum vellemus præbere consensum, pariter & assensum. Nos itaque,
quæ ad salutem fidelium pertinent, & quæ divini cultus, &
ejus SS. augmentum requirunt, denegare [p.610] nolentes; sed ea
potiùs exaudire, supplicationi dicti Domini Ioannis: & pro voluntate
dicti sui Patris salubriter adimplenda, liberter annuimus, per tenorem
litterarum præsentium concedentes quod in dicta capella domus de Farchevilla
fundetur, & ædificetur at sit perpetua Capellenia: cujus Capelleniæ
præsentatio ad dictum Dominum, hæredes, & successores suos
Dominos Farchevillæ perpetuò permanebit, tanquam ad veros,
& legitimos fundatores hujus Capellæ, prout dictus defunctus Dominus
Hugo in suo testamento, seu ultima voluntate voluit, seu etiam ordinavit:
ita quod Capellani, qui pro tempore fuerint, nobis, & nostris successoribus,
ac officiariis, & aliis suis ordinariis obedentiam ac subjectionem
debitas, sicut alii Capellani nostræ Diœcesis facere tenebuntur.
Tamen procurationem nobis, Archidiacono, vel Decano, seu aliis nullam solvent,
& ut fundatio, & ædificatio ipsius Capellaniæ, cæteraque
alia supradicta, & hæc tangentia perpetuæ robur habeant
firmitatis, ea ratificantes, & approbantes, & in omnibus nostrum,
præbentes assensum, autoritate ordinaria, salvo jure cujuslibet,
confirmamus. In cujus rei testimonium, nostrum sigillum præsentibus
litteris duximus apponendum. Datum Parisiis, mense Martii anno Domini MCCCIV. |
Commentaire de Fleureau (Antiquitez de la
Ville et du Duché d’Estampes, pp. 608-609):
Hugues de Bouville «fit bâtir en
ce lieu de Farcheville le Château, & la Forteresse qui y est encore
aujourd’huy [...] Il y fonda une Chapelle, suivant l’ancienne coûtume
des Gentils-hommes de France, de fonder des Oratoires, ou Chapelles dans
leurs maisons des champs remarquée par la glosse sur le Chap. Eleutherius,
cause 18. quæst. 2. laquelle il dota, & enrichit de beaux;
& precieux ornemens, reservant à ses heritiers, & à
leurs successeurs en ce Château, & Seigneurie, la nomination du
Chapelain, en qualité de vrais Fondateurs, & Patrons de la Chapelle.
Ce que l’Archevêque de Sens confirma, au mois de Mars de la même
année, par les Lettres suivantes, à la fin desquelles il
ordonne que les [p.609] Chapelains qui deserviront cette Chapelle, luy rendront obeïssance,
& à ses Officiers, sans toutefois étre obligez de luy
païer, ny à l’Archidiacre, ny au Doien aucune procuration pour
leur visite. Ce qui est conforme au Reglement fait par le Pape Gregoire
IX. au chap. De Censibus.» |